Hľadaný výraz: Hebr 2,5-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. 6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, 8 omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; 9 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.

1

mail   print   facebook   twitter